Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 388
Unproofread scanNot analysed yet
)ac potissimum, ait, suiipsius: (ita tamen ut reflui humoris nulla excusatio adferri possit, à causa quae est à foris; ut ignis, caloris, ictus vel lapsus in faciem, vel perturbationis criticae, cum iamiam in procinctu est crisis. )ita enim optima erit. (nam principum facultatum corpus gubernantium, quarum potissimum robur in facie &oculis explendescit, vim vegetam ostendit. quae vero simili est contraria, periculi plena est, (cum mutata sit charactere, colore, mole: modo dictarum iam rerum, nulla sit excusatio iusta. Huiusmodi sane haec fuerit. Nares acutae, (hoc est, gracilis nasus in extremis, &quasi compressus: quod fit, cum proxime cutis tangat cartilagines, exhaustis iis quae interponi solebant; humido nimirum, parteque carnosa absumpta. nam ha carneae nasi partes facile exhauriuntur viaestuantis febris. unde etiam significatio sit, sanguine nutritio fraudari partes, oppresso calore nativo à calido praeter naturam.) oculi concavi. sexhausto vitae praedio à vi febrili, dissipatoque humido nativo, &alimenti inopia, unde musculi oculorum tabescunt, ac membranae oculorum collabuntur: unde oculi minores redditi, totam sibi dicatam sedem non implent.