Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo omnes priores causae adfuerint, maxume caesius redditur: si posteriores, nigerrimus erit color: si quadam adsint, quaedam desint, major &minor fiet glaucedo, &nigri oculi pro illarum numero &viribus. Sic medij oculi, mediis causis id acceptum referunt. Corporis totius temperamentum, cordis atque iecoris naturam sequitur. etenim alimentum musculi atque partes extremae à iecore habent: è corde spiritum &calorem sumunt. unde &harum partium naturam redolent. Dico, Corporis totius temperamentum cordis atque iecoris naturam fere imitatur: etenim substantia musculorum à iecore alimentum, à corde spiritum caloremque sumit. Cum igitur ex his quodammodo constent, eorum conditionem &naturam omnino redolebunt. Sentiendi etiam &movendi vis, nequit sine cordis oeconomia integra perdurare: &totum corporis theatrum per vadis Corsi tempera. turae. Cordis calidi. Minus propria signa quae magna ex parte contingunt. Cordis frigidi. pervadit &vegetat cor. Quare ejus temperiem pervestigemus. Cordis igitur calidioris alia signa sunt qua perpetuo eveniunt; alia qua non semper.