Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Oculos temperatos denotat: elegans concinnaque magnitudo, vel parvitas; utraque cum visu accurato: etenim parvitas à pauca materia, magnitudo à multa materia profecta fuit: quia autem concinna adest figura, à virtute formatrice robusta ac vegeta formatos esse denotat. quemadmodum magnitudo vel parvitas cum hebeti visu, multam materiam vel paucam à formatrice male temperatam testatur. At qui calidiores sunt oculi, in his calor manifete apparet. item motus facilis, &creber. oculi vagi venae lata. Frigidiores utique omnia contraria obtinent. Sicciores duri apparent &sicci. excrementorum paucitas adest &crassities. Humidi apparent molles cum multo GIauei multo madore, &tenuis humoris copia. Sed unde oruquidnam caesios oculos, quos Graeci γλαύκους ἐι appellant, efficit? Respondet Galenus, humoris crystallini amplitudo, splendor exquisitus, &situs eminentior: praeterea paucitas puritasque, humoris aquei qui ad pupillam situs est. Et Nigri oquid oculos reddit nigros? Respondeo, his conculi unde traria, nempe crystallini humoris paucitas, splendor eius non aeque fulgens; situs profunditas, copiaque vel impuritas humoris aquosi.