Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 393
Unproofread scanNot analysed yet
cum alioqui periculo non vacet: nam adest inchoata extenuatio, dissipatis spiritibus &humoribus, non tamen solidis.) Iudicantur autem &cognoscuntumhuiusmodi in die &nocte, (hoc est, 24. horarum spacio. κgίνεται, inquit, hoc est probatur ac cognoscitur: nam tunc consistit, nec ultra procedit: sed è diverso, initium habet redintegrationis, siquidem ex fugacibus illis dimanavit: nam tunc vino &pane 24. horis recreabitur: sin hoc non fiat, etiamsi illa causae praecesserint, à morbi malitia erit, &deterior evadet facies.) si ob has causas facies talis fuerir. nam si ita cadaverosa evaserit, dissipatis spiritibus &humoribus: non tamen à partium solidarum exhaustu: nec si fluxio à liquefaciente febre oborta fuerit, sed ipsa per se extiterit: erit tunc facies laxa, non intenta: ab inchoata extenuatione.) Sin nihil horum praecessisse dicat, neque definidefinito hoc tempore facies restituta fuerit, (hoc est spatio vigintiquatuor horarum, si non redintegretur in pristinum colorem, characterem, &molem) sciendum mortem in propinquo esse, (quod fractis viribus, morbus vires acquirat eundo; eo quod haec ineunte morbo apparent.