Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 394
Unproofread scanNot analysed yet
)Quodsi etiam vetere plusquam triduo aut quatriduo morbo (periodo iam prima exacta: tunc non solum pervestigandum de vigiliis &caeteris iam dictis: sed &alia signa erunt perpendenda, quae, iam antiquiore morbo, se in conspectum dabunt. de quibus postea egit.) huiusmodi facies fuerit, (qualem depinxi: cadaverosa, pallida, collapsa; à se mutata in colore, charactere &mole, ut noti vix eam noscant.) de iis quaerendum de quibus ante est praeceptum. licet enim lethalis haec sit facies, non tamen necessario est funesta. nam à variis causis nasci potest: à morbi malignitate eiusve diuturnitate, vel à causa ex tenuante occulta aut manifesta, ut inedia, alvifluxu. Si ergo illa facies aliunde induit hanc ideam quam ex malignitate &vehementia morbi, non necessario erit funesta. Quin &alia signa, inquit, necessario considerare oportet, tum in universa facie, tum in universo corpore, tum in ipsis oculis. Enumerat ille alias notas ab his, quae solent intra triduum elucescere. sed contraho vela: &ad secundum exemplum eo.