Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 395
Unproofread scanNot analysed yet
Decumbentem, inquit Hippocrates, quin etiam aegrotum oportet deprehendi à medico (cum nimirum minime hoc ex pectat ager, ne de industria se componat, &vires colligat.) iacentem in dextrum aut sinistrum latus, (id enim denotat infractam naturae vim, quae musculorum robur tutatur: nam firmat animalis vis corpus in tali figura: cadaver nunquam eo modo locaveris; quin supinum aut pronum pondere suo trahetur: nam minus firma est lateralis figura, quam plana, qualis pectoris atque dorsi;) manibus, collo, &cruribus parum reductis; (haec enim artium figura est naturalis, omnisque infirmitatis expers: nam lassis &infirmis laxantur brachia &crura. sed haec figura naturalis, est omnis doloris expers, facillima, atque amabilis.) ac corpore universo molliter decumbente: (nec soluto, nec contracto corpore.) sic enim maxima pars bene valentium corpus componit. Atque in bonis ducendi sunt illi decubitus, qui bene va- Aph. 9. lentium similes sunt. At vero supinum iacere, manibus, collo, &cruribus valde proiectis, minus bonum. (flectit se iam ad peiorum descriptionem. supinus quasi medius est. nam si assuevit ita cubare, nec medicum revereatur, bonus erit decubitus: non enim ex resoluta vi animali proficiscitur, nec ex delirio.) Quodsi etiam declivus fiat aeger, (tantum interest inter naturalem habitum decumbendi, &hunc iacendi, quantum inter avem glande traiectam, quae ruit, &eam quae praepetibus pennis è sublimi praeceps in terram devolat.