Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 399
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vero crebro residere velle aegrum, (taedio decubitus, cum iacere non possit: sed in spinam se erigat, ut Aph. IB. in lecto sedere videatur,) cum iam ad vigorem suum venit morbus, (non cum tam peculari paroxysmo fatigatur: vel cum tam primum morbus invadit.) calamitosum sane id est in cunctis acutis morbis. (ob summam spirandi difficultatem: &in acutis morbis tamen pernecessarius est respirationis usus. in his denotat delirium, iactationem, vel, ut dixi, spirandi difficultatem. delirium si adsit, cerebri afflictionem denunciat. iactatio vero indicat febris immanem vim, aut nauseabundam anxietatem stomachi. respirandi difficultas, tantum visceribus incendium conceptum esse, ut cogat aegrum crebro residere velle, eo tempore quo maxime ocio indulgere deberet.) sed id longe pessimum est pulmonibus morbo obsessis. ut in peripneumonia cum orthopnoea consociata, id funestum, oppresso thorace &pulmone. Hoc modo examinentur reliqua apud Hippocratem in Prognosticis. Sed ut recte noscas futuram calamita. tem aut victoriam laetam, committere debebis signorum causarumque potentias cum agri viribus. quare morbi natura, &corpus quod morbo obsessum est perspecta sint.