Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 400
Unproofread scanNot analysed yet
Qui morbi naturae vi, aut artis auxilio evinci possunt, hos feliciter historiam suam absolvere posse spes est: sin minus, in angusto spes eriL. nam tunc salus vitae in promptu est, simulatque naturae vegeta potentia triumphare potest de morbo: sicut mors in propinquo, triumphata natura. Sed eam de morbo triumphaturam indicio sunt, cum iis explendescit commodis quae pugnant cum morbo, vitamque ipsam tuentur ac sustinent: nam hinc veniunt pepasmi &crises. Sed unde nam haec certa spes, aut mox futura calamitas nobis elucebit? ex indiciis certis. unde illa petam ? ex morbi essentia, causis, effectis, analogia: de quibus mox sequenti capite. Si haec immunia fuerint, maligna, assidua, his ad morbi decursum vires non pares, &concors horum conspiratio ad mortem, &motuum ductus, ordinis, vel seriei expers, ad interitum apparebunt. Elucent vires ex facultatibus, excrementis, &qualitatibus mutatis. excrementa sunt urina, alvi deiectio, sputum, quod è naribus labitur, vomitu excretum, sudor. in his cruditas &coctio. Vasorum morbos indicabit urina: thoracis, expectoratum: ventriculi, intestinorum, hepatis, lienis, alvi deiectio &vomitus.