Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 402
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ratum, Nulla crisis ad salutem sit, ubi ad calamitosam vim morbi accedit summa virium infirmitas: propterea calamitosa ἐπιφαινόμενα hic tunc efflorescunt. Multi sunt quidem terrifici morbi specie &magnitudine: sed nulli adimunt spem salutis, nulli certo mortiferi atque funesti, in quibus non appareant signa superatae naturae, quae veteres τὰ ἐπιφαινόμνα θανατώδεα appellarunt. cernuntur haec in qualitate &habitu corporis, actionibus, &excrementis. Vt in praegrandi pleuritide spes in angusto est, non tamen certa desperatio: ita nihil spei reliquum, quando in stertore aut nulla est, aut certe exigua perque difficilis &prava expectoratio, cum urina praerubra, &pulsu effoeto. Virium vis semper explorata sit: haec innotescet ex universi habitus partiumque singulari natura, in colore, charactere, mole; actionibus vitalibus, animalibus, naturalibus; &ex iis quae excernuntur in substantia, qualitate, quantitate, tempore, &excernendi modo: &num in vitio sit natura eius communis, propria insitaque &adventitia, quae in temperamento, habitu, humorum dominatu, consuetudine, &diaeta.