Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 401
Unproofread scanNot analysed yet
Quare res aegrorum serie quadam recte examinentur ita calamitosa &salutaria signa deprehendemus. primo exploretur vis morbi: dein pars affecta ob oculos sit: de his mox dicemus. ultimo vires metiemur. Si itaque omnia conspirant in salutem vel perniciem agri, certa erunt praesagia. Si vitali facultati benosit, at animales cottidie fatiscant, naturales vero continuo in melius commigrent; tunc accurate perpendendum, ad quas functiones maxime haec laesio spectet. nam in qua facultatum parte morbus haesit, ab hac potissimum iudicium pendet. Vitalis tamen facultas praecipuum locum obtinet: nec desperandum dum illa suo robore fruitur: nec temere sperandum ubi illa pessundatur. Perpende igitur num actio sit abolita, diminuta, vel depravata. Num prius aegrotarint quam nunc, explora: &quantum à genio suo degenerarit corpus, perscrutandum, una cum humore. an die critico ephodus naturae adsit. in iuvene semper restibilis spes: in sene nusquam. Hippocrates multa signa prodidit ducta ab egro, viribus, morbis, &partibus: maxime in nobilissimis tribus Prognosticon libris.