Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 405
Unproofread scanNot analysed yet
haec apparent ad speciem vel tempus crisis futurae. Est autem crisis Crisis quid. certamen natura &morbi, unde repentina fit mutatio ad salutem vel ad mortem, ad melius vel deterius. Horum quadam sunt signa tantum; quadam causae &signa. Signa tantum, colli &capitis doSigna lor, temporum gravitas, hallucinatiotantum. nes, lachrymae involuntariae, vertigo renebrosa, facies &oculi rubentes, splendores ob oculos oborti, vigiliae, aestus ingens aut rigor, iactatio, aurium sonitus, nox molesta, labri inferioris tremor, delirium, exclamatio, anhelitus difficilis, somnus gravis, hypochondriorum tenCausae &sio, nausea, sitis, dolor stomachi. Causigna. sae &signa, vomitus, sudores, urinae copia, alvi profluvium, menstruus fluxus, haemorrhagia, parotides. Haec ubi ad subitam mutationem apparent, signa κρίσιμα, hoc est iudicatoria dicuntur: alioqui, quatenus morborum consectanea sunt, symptomata appellantur. Haec nullam stabilem vim significandi prae se ferunt: quod aliis temporibus aliisque in morbis illa significent. nam fauste elucescunt à pepasmo &in morbi vigore; alioqui calamitose. Talia ergo epiphae nomena signa, quae apparent ad speciem vel ad tempus futurae crisis, quonam vergeant, ex quibusdam praeambulonibus notis intelligemus. Hae ducuntur ex morbo, &aegri viribus.