Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 406
Unproofread scanNot analysed yet
Ex morbo: eius nimirum essentia, causis, effectis &analogia. Ex morbi essentia: quae spectatur in morbi specie, magnitudine, more bono vel malo: motu celeri, vehementi, constanti, aequali: parte obsessa, ut eius dignitate, robore; &qualitate, ut colore, mollitie, duritie: humorumque dominatu. haec veluti ad essentiam morbi spectant. Ex morbi causis, ut forma, materia, subiecto. nam totum vel pars in volvitur, &eis vel penitus causa morbifica impressa est, vel non. &vel robusto corpori ea insedit causa, &vel bene vel male habitum fuit subiectum: ut si neglecta fuerit curatio, vel prava praecesserit: &si iam hoc non recreant bigit ted by G recreant parva remedia. efficiente etiam ex causa, hoc est quod gignit, auget, conservat: &ex instrumento. &ex fine: causaque sine qua non, &cum qua Praeterea, uti dixi, ex effectis morbi, causaeque morbificae, &symptomatum. Symptomatum, nimirum in qualitatibus, ut colore: in actionibus, &excrementis. In actionibus naturalibus, vitalibus, &animalibus. In animalibus actionibus, ut in imaginatione, sermone, taciturnitate, somniis, vigiliis, respiratione, singultu, tussi, sternutatione, rigore, frigoribus, paroxysmis.