Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 409
Unproofread scanNot analysed yet
sed mox epiphaenomena signa hunc astum aperiunt. nam illa, ut crises futuras, ita &morbi morem notant, boni moris morbi bonas crises edunt. Dein MOTUM morbi observabimus: qui symptomatis se prodit, &tempore partium paroxysmi: crision tempus maxime motus denunciant morbi. quo motus velocior, eo promptior crisis. sunt enim morbi quidam motu veloces, ut acuti &peracuti morbi, qui celeriter, continuo, &vehementer moventur. alii sunt tardi motu, ut qui diuturni. ita sunt quidam constantes, alii inconstantes, aequales aut inaequales motu. Metam motus definit summus morbi vigor eum significat morbi species: ut illae morborum species: quae à bile enatae fuere, facile in vigorem se erigunt: cunctantius quae à melancholia. &acutus morbus raro se extendit ad tres paroxysmos in vigore constitutis aequales. at in longis morbis status in plurimos se pandit paroxysmos. &quo fuerit motus vehementior, eo promptius ad crisin se eriget. paroxysmorum vicissitudines etiam hoc monstrabunt. ut si efferant se validius, prolixius, tadiosiusque fatigant, velocis motus argumenta erunt.