Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 408
Unproofread scanNot analysed yet
ea agnoscitur ex actionibus laesis, qualitate mutata, excrementis fusis aut suppressis, idea paroxysmorum, natura aegri, &ex causis. Specie morbi pervestigata, eius proprietates, ut magnitudinem, perpendemus. hanc deprehendemus ex pathognomonicorum quantitate &vehementia. Morbus est magnus sua natura, vel relatus ad vires titubantes. sua natura, ut inflammatio: aut causae atrocitate, ut veneno &orgasmo, si effera fuerit: aut symptomatum vehementia, ut iuvenes à parotidibus facilius intereunt quam senes, ob doloris immanitatem. Itaque quod sua vi magnus sit, ostendet symptomatum huius morbi speciei peculiarium magnitudo: ut, magna erit apoplexia, in qua nulla amplius elucet sensus &motus vivacitas. Sed evenit, ut non grande onus leves premat vires: ita etiam tenuis morbus titubantes vires fatigat. undenam virium res eluceant, mox, ubi de corpore morbo implicito, dicemus. cum magnum esse constat, sciemus eum crisi habiturum brevi finem. His compertis, ad morbi MOREM nos vertemus, ut deprehendamus num sit morbus boni vel muli moris. is sane benigna facie furtimque nonnunquam insidiatur vitae, tegens aliquantisper suam ferociam: ut rabidi canis morsus, bubo pestifer &luifer venereus intus evanescens.