Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 412
Unproofread scanNot analysed yet
ut si à validissimis causis febris enata fuerit; si ab effera bile, quae malo victu increvit, ac putruit in bilioso corpore, alvo officii immemore, hepate aestuoso, corpore obstructo: inde pericula intelligemus: &ut fuerit succi morbifici calor &tenuitas, ita citius vel serius excernetur; &etiam, num sursum vel deorsum efferetur, denunciabit. Ita magna ex parte à morbi essentia. Causarum vero ambitu complectimur formam, materiam, subiectum; efficiens quod gignit auget, conservat, iuvat, vel laedit; instrumentum; finem, &causam cum qua, &sine qua. Vt si forma humoris morbifici, unde enascitur tertiana febris, malignior fuerit; non adeo facili nec felici pede in crisin abit. hoc summus medicinae praeceptor volebat 1: Prognosticon, ubi inquit, καὶ ἐκμανθάνειν χρὴ εἴ τι θεῖον ἔνεστιν ἐν σῆσινούσοισι, hoc est, tum &si quid divinum insit in morbis (ob materiam scilicet indomitam &pepasmi expertem, propriaeque substantiae corruptione vitiosam: cuiusmodi materia esse solet morborum pestilentium, venenatorum &contagiosorum) illius, inquit, divini quoque providentiam consectari oportet.