Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 413
Unproofread scanNot analysed yet
Duo enim sunt quae facile mortis consecutionem in morbis adferunt: τὸ ὀρὺ, καὶ τὸ θεῖον: hoc est, magnitudo &malignitas: de hac egit tertio θειον. Aphorismorum; de illa, in Prognosi. Nam hoc divinum non ita accipiendum, ut sit aliquid veteribus abditum. nam Hippocrates negat quicquam esse divinius in epilepsia quam in aliis morbis: at omnia divina esse. Sed politico loquendi more utens, eos morbos qui ex aëris extraordinaria constitutione sobolescunt, malignos appellat. Ita, exeius sententia, febris tertiana longe est difficilior, quae ab huiusmodi temporum mutatione concitatur, quam ea quae vitio diatae ab obstructione enata fuiL. Materiae etiam idea perlustranda. Ita Materia. pituita lenta aegre amovetur: at materia tertianae quia bilis tenuis, facile erethismo naturam lacessit; quae surgens eam abigit ex facili, si maligna non sit. Subiectum etiam corpus inter causas poSubiectum. suimus; ut si rarioris id texturae fuerit, per id morbifica materia facilius exhauritur, &ad sudores promptius erit.