Latin
421
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 421
Unproofread scanNot analysed yet
declinatio; ubi calor torpescit. Sed unnice confert ad crisis tempus noscendum, ut explorate compertum habenmus tempus futuri vigoris universalis. Morbus per actionem laesam describitur quae est symptoma: quare morbi tempora ex symptomatis deprehendemus. Pusilla symptomata, quantum suadet morbi species, initium morbi definiunt. ea auctiora &anticipantia, &consectanea epiphaenomena, augmentum morbi denunciant. at summa symptomatum vehementia si permanserit sibi perquam simillima, statum arguit. Inde in mitiorem evanescunt finem: &tardius, mitius, breviusque in declinatione affligunt. Eveniunt haec tempora ex causarum morbificarum motu, quas pepasmo evincere nititur natura; vel vires acquirunt illae eundo. Si pepasmo studeat natura, in lucta illa sensim ingravescunt symptomata. hoc ita Hippocrates: Dum materia suppurabilis abit in suppuratum, dolores &febres contingunt maiores, quam iam confecto: tunc enim naturae &morbisicae materiae impetus sistitur. Quare ineuntibus morbis ut nulla suscipitur crisis vi naturae ac lege critica, ita tunc nulla significatio perturbatione esse potest critica: nam opprimitur adhuc tunc natura morbificis causis.