Latin
422
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 422
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ulla crisis fit bona in cruditate: neque salutariter quicquam fieri potest quod ante significatum non fuit, signis apparentibus ad tempus &ad speciem ipsam crisis. At ubi materia morbisica pepasmi est expers, ut in cancro, elephantiasi, causarum motus ultro evenit, non naturae agitatione: unde sua tempora tantum agnoscunt ex materiae pravitate, quae symptomatis se aperiunt. Haec quae praeentia suntmonstrant. Sed unde futurum agnoscam morbi vigorem? ex specie morbi: ut quartanae lente eo se erigunt; at causus, ilico. &ex parte affecta humorisque dominatu: ita si pars calida, rara, princeps, brevis erit morbus. Secundo, ex magnitudine in eadem specie: ut magna quartana citius percurrit sua tempora; nam irritat contumacius naturam. Tertio, ex motu: nam qui vehementer, continuo, celeriterque moventur, in ἔφοδον suam evocant naturam. quare nota paroxysmorum incrementa, anticipationes, diuturnitatem; &num tolerabilior fuerit sequens paroxysmus. inde sciemus num augeatur morbus, consistat, aut decrescat. cum duo paroxysmi aquales in iam dictis fuerint, vigor erit ille morbi. In longis autem morbis in plurimos paroxysmos status expanditur.