Latin
423
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 423
Unproofread scanNot analysed yet
Paroxysmus valde anticipans, &longius &vehementius affligens, effatu dignum indicabit augmentum, &velocem esse morbi motum, atque mox in vigore futurum. si ex adverso, contra eveniet. Quarto, expepasmi signis citius aut serius apparentibus: nam motum morbi designant. &omnia cocta secura sunt, &brevem praesagiunt morbum. Quinto, ex aegri natura communi, peculiari, &ascititia. sic in aetate florida, calidoque corpore citius suam absolvunt historiam. His iunge externas causas, quae nunc &olim corpus affecere: ut activae quartanae breves, si accedat victus sobrius &exercitatio. nam aestus semper breves reddit morbos. Cum iam in procinctu est vigor, epiphae nomena quadam diebus criticis efflorescunt: quaenam illa sini vide; &eorum vires, numerum, &magnitudinem examina. Inter hac praecipuam auctoritatem asscribere videtur Hippocrates signis coctionis &cruditatis: propterea meminit sputorum, urinarum, &faecum. haec enim praesentia morbi tempora narrant, &futura: praesentia; nam dum manifesta nulla signa coctionis elucent, haeret in initio suo morbus: ut si urina subpallida: nullum expectoratum vel liquidum.