Latin
426
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 426
Unproofread scanNot analysed yet
nam ita neque intra quatuordecim dies pepasmi signa se in conspectum dabunt. Quodsi mediocria fuerint signa ineunte morbo; non erit tam prolixum morbi principium. Ita scripsit medicinae praeceptor, sudores cum miti morbo, prolixitatem significare. Dein supervenientibus quaternariis mentem abhibere iubet Hippocrates: nam primus quaternio, qui tenuis pepasmi rudimenta delineabit, quod de morbi principio adhuc restibile est denunciabit: nam tot opus erit adhuc diebus ad manifestum pepasmum, quot à principio dies abierunt. Si itaque longum principium, etiam protractius erit augmentum morbi, &status à longo tempore adrepet: Sin brevius principium, reliqua etiam tempora hoc imitabuntur. In intermittentibus etiam morbis, totius decursus vigor est observabilis: hoc bene elucet ex eius specie, &more, &motu. Et praeter illa in usu medendi observavi, notandum esse quid in unaquaque paroxysmi fiat parte: ut si vomat ineunte paroxysmo is ager qui tertiana intermittenti tenetur, indicatio adferetur inde, tertianam iti ed by G Dic tianam versari in initio sui curriculi: sin paroxysmi vigor vomitum bilis exceperit, deferri tertianam per statum universalis sui cursus denotabit.