Latin
427
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 427
Unproofread scanNot analysed yet
VniversaQuando itaque crisis futura sit, unilis vigor. versalia morbi tempora, sed maxime status &exercitatio ad docebit. nam ante coctionem crisis non fit tempus crisis debona: nec perfecta adest coctio ante statum prehendendum morbi. Itaque, ut prius diximus, (repeto in eunctis. haec lubenteri nam nunquam satis dicitur, quod nunquam satis discitur,) si primo die pepasmi signa se proferant, primo quaternario inibitur crisis. diem indicabit motus morbi, num scilicet tertio, quarto, vel quinto die ea eveniet. ut si coctio eluceat primo die in febre synocho, quarto die fiet crisis. Continua vero si fuerit, tertio vel quinto die, interdum &quarto, crisin inibit. motus eius hoc enunciabit: quae enim paribus diebus moventur, paribus etiam iudicantur; quae imparibus, imparibus. Adiuvat motus celeritatem, morbi magnitudo, tempus anni &c. Contra, si aeger nullum proferat pepasmi argumentum manifestum, nec tamen perniciose aegrotet; ille primo quaternario non experietur crisin: sed si quarto die quid se proferat, is septimo die crisin inibit, si absit error magnus. Sin non adeo velociter moveatur, &error Laph. 71. accesserit, nono die crisis veniet. Quinto die Dig ed b die cum coctionis indicia apparent, accedente motus celeritate &vehementia, undecimo crisin subibit: si haec mitiora, decimoquarto. his iunge aetatem &caetera quae tanquam indicia publica iam ante enumeravi. Si quadam adsint, alia vero absint, &error si se consociaverit, ulterius procurrere poterit.