Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 436
Unproofread scanNot analysed yet
Si ad salutem, quando (de hoc iam egimus,) quid eventurum sit: eiusque substantia &qualitas: &quo modo eam initura sit: (hoc est, qua excretione, qua facilitate aut difficultate, per quas vias, quo ordine, vel an potius arte opus sit:) deinde qua copia exclusio fiet: tandem quo eventu; num in bonitate optimo; fide bona, vel an perfida erit; perfecta aut accisa. Quae ex his praecipuam utilitatem adferunt, in his exercitationem hanc instituemus. Haec omnia pernoscuntur ex his quae primum proposuimus, ut ex morbi specie, magnitudine, more, motu, &c. Num fiet crisis, an potius sensus solutio, significabit morbi species, magnitudo, &motus. Nam acuti morbPcrisi, diuturni solutione placantur. Sed cum haud cuncti acuticrisi terminentur, eorum magnitudo erit perpendenda: quibus addes, quae ab atate, anni tempore, &c. quae si subscribant, certius indicium evadet. Sed si nulla adsit agitatio, nec evacuatio, nec abscessus eveniet, sed simplex longa die solutio. Hanc noscemus etiam ex morbi specie, more, &vehementiae absentia. non aderit febris; vel ignava saltem; &salutaris est morbus. Viribus etiam validis opus est ad crisin: nam validae etiam febres cum viribus imbecillis, per solutionem finiuntur. ergo effoeto aegro, vel morbo decrescente, solurio terminabit malum. Si ea quae primum ferocia erant, mitescunt; non fiet crisis, sed simplex solutio. Sciendum, duplici modo agi posse de crisi; de signis nimirum praesentis crisis, vel futurae. primum breviter quadam de praesenti, mox de futura.