Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 437
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quadam utrique sunt communia, &bonam etiam crisin praecurrit perturbatio, anxietas, dementia, vigiliae, somni, anhelitus, vertigo, dolores, aurium sonitus, marmarygae, lachrymae, urinae suppressio, labrum tremulum, rugitus, anticipatio paroxysmi, aestus, sitis, clamor, iactatio. Instantis bonae crisis notae sunt pepasmi. sed dignitas excrementorum debet ponderari: nam expectorata maxime observari debent in pleuritide, in febribus, urina. Secundum signum bonae crisis est, quod evenit die critico, quodque primo indicata fuit. Tertium bonae crisis symbolum est, quod excrementum respondet speciei morbi &eius moribus: ut haemorrhagia in causo, vel à rigore sudor calidus toto manans corpore, vel biliosa excretio sursum aut deorsum: in quotidiana pituitae effusio &sudor: in phrenitide sanguinis profluvium; vel sudor toto manans corpore, &abunde à capite. Insimis partibus hepatis phlegmone, absolvitur haemorrhagiâ, sudoribus bonis &urinis in eius cavis, biliosis excretis, vomitibus interdum, sudore. Ardentes cunctae sudoribus proprie iudicantur: praeambulone semper pepasmo. Quartana iudicatur atris variisque elisionibus, semitertiana, biliosis cum pituitosis. His iunge atatem, diatam &c.