Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 443
Unproofread scanNot analysed yet
soloque tunc abscessu sperabilis crisis; nisi abscessus materiam &occasionem urina crassa, multa, &alba praeripiat: qualis Archigenis servo profluxit. Sed acuti morbi excretione maxime abiguntur, ut dixi, ἔξω καὶὰ εἴσω: idque iuvenibus, quorum meabile corpus, &humor, &natura motus vegetus. his enim tribus opus est ad liberam &liberalem exclusionem. Breviter: cuique morbo sua debetur crisis, per evictionem peculiarem suae causae, &redintegrationem partis obsessa. Evictio fit pepasmo, excretione, abscessu: pro humoris qualitate, naturae impulsu, &meatuum conditione. Praeterea certae sunt crisian quaedam perturbationes, quae iure &loco apparent; ex quibus naturae motum praesentimus quo tendat: ut, si male tuta futura sit crisis, de ea habeatur provisio: &ne sinistre remediis victuve eam tollas, tardes, aut praecipites. Antea diximus, ex morbi specie decisionis formam intelligi. sed cum iam in procinctu est crisis, epiphaenomena quadam exsplendescunt; quae varia, varias excretiones denotant. Vt si causos ad erisin surgat, cumque haec haemorrhagia, sudore vomitu, vel deiectione crisin inire possit, tu ad vomitus futuri signa oculos vertas.