Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 444
Unproofread scanNot analysed yet
huic enim caligo, capitis dolor, vertigo, cardialgia, tremor infimi labri, &tenuis saliva ab ore anteambulones esse solent. At si haemorrhagia in praecinctu sit, facies rubet, lachrymae manant, caput gravescit, temporum venae tenduntur &pulsant, calor multus, si sit iuvenms. Sed si urinae substiterint, rigorque supervenerit, in vacuitate ante dictorum signorum, alvo suppressa, sudore decisionem faciet. quem iamiam adfuturum, molles undosique pulsus nunciant; &facies rubet, &omnia vapido quodam ab aestu calent. Num vero per alvum excurret crisis, nullae peculiares id notae indicant: sed aliorum inopia, hanc restibilem denotat, dum modo in ἔφοδὲν suam se erigat morbus. Si tunc indoluerint lumbi, pondere quasi obruti, quod in pubem se effundit, ex utero fiet excretio; sin ad sedem, eo fiet deiectio. Abscessu frigidi morbi maxime decisionem habent: at parvi morbi die solvuntur: ita species suadet morbi: &longi abscessu iudicantur, ut acuti &magni crisi: ita motus morbi. Si fractus aeger; dic evincentur morbi, vel cum oppriment: ita vires. Hyems in abscessum est foecundior. Hi abscessus mali sunt, si dolorem acerbum, acrisiam, vel diuturnitatem secum adferant. Pars ea excipiet abscessum quae imbecillior: Pars ad directo si fiat, melius fit. Pars afflicta soquam delutionis modum etiam declarat: ita urinis tumbet abscessus. hepatis gibbae se laxant. Peracuti itaque &acuti excretione maxime finem inveniunt. à quadragesimo die raro id evenit, nam coctione longa evincuntur: vel languidam &repetitam excretionem movent. Abscessu qui finiuntur, comitem illam perturbationem criticam non agnoscunt: ut nulli longi morbi, nisi postea in acutum deVIAE.