Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 446
Unproofread scanNot analysed yet
Variae itaque eveniunt crises; pro vario humoris motu, naturae impulsu, &partium obsessarum conditione, unde diversis viis feruntur. Ex ante positis indiciis etiam noscemus, num unius naturae vi, vel ab artis iuncto praesidio, haec expectanda sint: ut nimirum id quod praesagimus eventum habeat. Et si plures affectus in vitio fuerint, quanam serie illi evincendi sint; quid primo, quid secundo cedat. ut si tertiana &quartana afflixerint, prius superabitur tertiana. Ex eisdem propositis notis copia erupturi excrementi investigabitur. Quodsi copia accisior fuerit quam hae (hoc est morbi species, magnitudo, mos, motus, pars obsessa, humoris dominatus &c.) indicant, hoc ad deterius vel ad mortem apparebit. nam nihil paucum est criticum: sed plena ac liberali manu effundi debent quae criseos ideam prae se ferent; raroque cieri debent. Male enim natura tentat quod non perficit: nam calcari materiae tunc stimulantur; sed ubi materia cocta, tunc ultro natura surgit. Ita in Hippocratica schola damnantur τὰ σμικρὰ ἐμισματα, καὶ τὰ ἐιγὺς ἀλλήλων ἰόντα, quod est, vomitiones exigua, ted by Ge giti. guae, &frequentes: cum enim repetito id fit, naturae oppressae imbecillitas in summa excernendi necessitate declaratur. Ita substillum sanguinis è naribus die non critico, mortem iam futuram denotat. nam nihil ἀκρίτως bene fit; tale est paucum: oppressae naturae &effoetorum viscerum argumentum. &ex irrita contentione naturae, frustraque tentata excretione, maior fit infirmitas, &morbus vires acquirit, indegravioribus symptomatis natura iam effoeta opprimitur.