Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 447
Unproofread scanNot analysed yet
Nascitur enim materia accisa copia ob materiae contumaciam, meatuum angustiam &imbellem naturae concussionem. propterea nihil paucum excernitur καλῶς κ κρισίμως: id elucet in dysenteria &tenesmo, &in ephidrosi, hoc est sudatiuncula, qua tantum roscidum est caput, cervix &thorax. Vel totum corpus exiguo sudore udum: quod fit vitio &resolutione partium solidanum, ita effoetarum, ut alibilem succum sibi assimilare nequeant, sed elabi &diffluere permittant. Sed cum libere copioseque effunduntur, bonum. imo talis haemorrhagia τὰ κρίσιμα μὴ κρί οντα à calamitate vindicat. Quae fuit causa, ut Galenus super Metone per haemorrhagiam à morbo lethali liberato exclamet, ἀιμοῤῥαγίαι λάδραι ἐκ ῥινῶν ρύονται πολλά· id est, haemorrhagiae multae, multa diffiTancilia dissolvunt. Tandem, criseos comperta ratione in eventus modo, videndum etiam num facile vel difficile, cum fide aut perfidia, perfecta vel accisa, &num optima futura sit; hoc est, quam orbum solvit integre sine aegri periculo, &fideliter per liberalem &liberam excretionem.