Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 451
Unproofread scanNot analysed yet
Quasi dicat, quamvis eorum sit propria crisis fere à pepasmo &naturae erethismo (nam celeriter, vehementer, &continenter moventur,) non tamen omnes sunt bene morati: quia transtatione turget eorum materia. Et in consociatis morbis interdum, dum unus triumphatus conspicitur à natura, ab alio triumphata occidit. hic medicorum rubor, ni signa cuique morbo peculiaria collata, periculi metum, aut salutis spem exprimant. Cave à pollicitatione, dum res sit cum morbo mali moris; qui blanda facie annuentes, eludunt. Examina hic pulsus, respirationem, &somnos &c. Dum fidum non prodit signum, à pollicitis abstine, maxime in his qui temere moventur, quique anormem crisin edunt. ut si haemorrhagia eveniat ex naribus quartana occupatis. Nam propria crisis est, quae secundum morbi ideam &focum, naturamque eius qui iudicatur, inclinat. Imperfectam crisim habuit Epicratis uxor. Cleonactides, Herophon, mulier quae in littore, Pithion, Cherion. Optima crisis fit in vigore: in augmento non sit secure, ut in Philisco. CADig Particularior exercitatio, qua recte speciem cuiusque crisis futurae discamus. &num imperfecta ea sit futura.