Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 450
Unproofread scanNot analysed yet
nam tarditate ea segnescit viarum &succi meabilitas, &naturae vigor. Semper illud notetur: Epiphae nomenon unum* κυρίως pravum, pluris esse debet ad interitus praesensionem, quam plura communia. Propterea nota propria indicia singulorum: &quae materiae, loci, vel alius rei ratione indicia praebeant. Inde enim cuiusque dignitatem internoscimus. Semper diei critici &pepasmi maxima ratio habeatur: nam nulla bona crisis sperabilis, dum cruditas manet: nec ulla significatio tunc esse potest secundi iudicii: nec quicquam bene fit, quod lege critica non fic. οἱ δὲ πεπασμοὶ ἐκ τῶν χρόνων, id est, die fit pepasmus: qui suos gradus habet; primum inchoati, mox manifesti, tum demum perfecti. Priusquam abeam, moneo: Antequam iudicium proferas de morbi eventu, sit comperta tibi naturae triumphantis, vel triumphata tota historia. si ante ad praedictionem urgearis, responde cum causidicis, Nondum liquet: &semper, Si nihildelinquat aeger, astantes, &ea quae à foris sunt. Nam (ut scripsit ille medicinae praeceptor) Acutorum morborum non sine dubio interitus aut salutis sunt praedictiones.