Latin
LIB. II. DE TEMPERAM
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 46
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae à ventriculi vel iecoris calore orta est, eam hypochondriorum calor prodie, sedatque eam potissimum frigidae potus, inspiratus autem aër non iuvat: quae vero à pulmonis cordisque inteperie profecta est, aestuans spiratio &longa exspiratio hanc prodie, ac levat hanc aër frigidus haustus. potus frigidus eam iuvat, non tamen statim sedat. At quod ventriculus cibos interdum ex imbecillitate non possit concoquere, id non solum ex eius intemperie solet evenire, sed &ex sucei aliunde influentis vitio. Aliis enim ex capitepituita decidua est, ac in ventriculum praecipitatur. aliis à iecore in ventriculum bilis influit. Agnoscitur vitium, si ab igneo ventriculi calore &siccitate sit, tunc caro bubula &suilla melius mitigatur, quam pisces saxatiles: levior enim &tenellulus cibus his, vi caloris, in bilem abit, non aliter quam mel amarum redditur nimia coctione. At quae à iecore refunditur bilis, flava est ac pallida; quae à ventriculo oritur, porracei est omnino coloris. Pituita autem quae à capite defluit, sese prodit, catarrhis frequentibus, ac capitis dolore. Hactenus de partium principum temperie: quam ita aestimetis velim; Partes quasque non ad alias collatas nos calidas frigidas ve appellare, sed ad seipsas, hoc est ad eam partem quae inter ipsas moderata est collatam. Quamvis enim alicui cor frigidius procreatum fuit, multo tamen id ardentius est cerebro calidissimo. Totius Habitus Totius corporis habitus constat ex particorporis bus oculis expositis; nempe cute &musculis, temperi. es. qui ossa cingunt. sequiturque maxima ex parte cordis atque iecoris naturam.