Latin
LIB. II. DE TEMPERAM
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 47
Unproofread scanNot analysed yet
Ea tamen lege in spicietur hic corporis habitus, ut ne quid delinquant externa. nam si quis sub sole torrido aestate media versatus fuerit. pervertet ille notas quae à colore, duritie, atque mollitie ducuntur. nec more puellarum, vitam umbralitem sectetur, in otio versans; nam ita candidiorem cutem induet. Idem iudicium de aliis rebus non naturalibus esto. Deprehendetur temperatus habitus his notis Habitus color non albus, non ruber; cutis equidem ex corporis temperasemine fabricata fuit, unde &ideam semitus. nis gerit. semine igitur probe mitigato, candida cutis redditur. rubet autem ex sanguine, commercio hepatis recte elaborato; nam eo alitur. referi ergo colorem floridum ex commercio hepatis, eoque faciem suffundit. Vbi igitur purus sanguis cum candida cute iungitur, venustissimo splendescit colore 2. Temp. facies; pili sunt flavi. Sed dicet quis: Gale nus, nigricant modice hi, inquit. Respondeo: Paulus libro primo, capite sexagesimo, hoc ita explicat, magis flavent in pueritia quam nigricent, at magis in iuventute nigricant. adest optimus habitus carnis in qualitate &quantitate, omnia mediocria habet, non hispidus, non mollis, mediocriter Calidus. crispus. Habitus calore excellens, siccitate &humiditate mediocritatem attingente, colore rubet; tactu calet. adipis minus quam carnis habet. ob calore, venas habet amplas. hirsutus est. capillis nigris. Frigidi autem habitus corporis, tactufriget, facile frigus sentit; agre incalescit. capilli rufi. frigus valde excedit, curis plumbeo colore livescit. adeps est moderata. pilorum adest inopia, vel rari sunt &plani. Qui autem sicco sunt corporis habitu, illorum corpus siccum sentitur, durum, &gracile. Qui vero humido sunt habitu, illi carnosi magis sunt &molliores quam temperati.