Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 475
Unproofread scanNot analysed yet
Dulcibus haec etiam (ut &pinguia) sunt congenera: verum materia horum paulo est crassior crudiorque. Ita deprehenduntur facile remediorum vires, ubi unicam qualitatem gustabilem spirant. Cum vero varii sapores sentiuntur, mixta sanè facultas, mistam actionem edet; ut aloë: quae praeter validam amaritudinem, strictam vimgerit: unde floret diversa substantia &facultate; amarore enim absterget, &strictione roborat &constringit. Quin subinde adeo varii sapores consociantur, ut nequeas certo cuiusvis ideam internoscere. Hic experientia opus est: nam haec, omnes fidelissime remediorum facultates denunciat, ac vere testatur de eorum viribus. Ex odoGalenus quarto De simplicibus, exemre. plo rosae, demonstrat odores certo facultates non decernere: quod simplicia remedia varia materia constent: quae non aeque evaporat, nec odoratui se offert. Sed cum rerum odorabilium vapida sit materia, eadem &calida erit. Avicenna etiam à frigore odores nasci ait: sed beneolentes, &morGal. 1 dicantes à calore esse; at qui acetum redosimp. lent, frigidos. Quae odorata, ea &leptomera. Inodora, sunt crassa, ut austera, 4. lib. ult. salsa, nec se erigunt ad cerebrum inspiratu. Colores vero nihil certi indicant.