Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 476
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Tertiarum &Quartarum facultatum, in simplicibus remediis vi. &de cautionibus quibusdam huc pertinentibus. DERTIAE facultates ex primarum secundarumque consociatione nascuntur. Talia sunt maturantia, pus promoventia, sarcotica, glutinantia, epulorica, callum inducentia, urinalia, menses evocantia, foetum &secundinas praecipitantia, tussim mitigantia, lac producentia, semen generantia vel obtundentia. Suppurantia symmetriam caloris habent cum emplastica vi, qua poros claudunt; unde calidi nativi copiam augent; nec tamen qualitatem eius altius erigunt. ita succos tumore conceptos, illisamque carnem in pus mitigat calor. Haec non longe ab emollientibus abeunt; nisi quod poros infarciant, &substantiam potius calidi nativi, quam eius qualitatem, efferant. Quae carnem iugenerant ulceri cavo, sicca sunt gradu primo, &modeste absque morsu detergent, &adstrictionis expertia sunt; utolibanum, hordei sarina. Glutinantia secundo fere ambitu sic cant: astringunt: media inter sarcotica &epulotica. Dicuntur κολλητκα, συμφυτικὰ, &τραυματικὰ, &ἔναιμα, quod cruentis etiam vulneribus admoventur Cicatricem inferentia valide siceant &constringunt, citra morsum: unde madorem à carne exhauriunt, eamque adducunt, ac callosam quasi reddunt.