Latin
LIB. II. DE TEMPERAM
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius, secundi libri septuagesimo octavo inquit: Corporum proceritas in Aethiopia, &plaga glaciali, illic ignium nisu, hic humoris alimento. Calidus &siccus corporis habitus, tactu percipitur calidus, siccus, &durus. gracilis, &hirsutus. capilli nigri. pinguedine caret. Si calor exaestuat, color quoque cuti adest niger. Calidi &humidi habitu, corpore sunt calidiore, magisque carnoso &molliore quam temperari. Si autem calor plus quam humidum mediocritatem superet, paulo molliores erunt quam illi qui temperatum habent habitum, &carnosiores aliquantulum, verum magis erunt habitu hirsuro, adipisque experte. pilis nigris. Quod si humor copiosus fuerit calor autem modice excellat: corpus quidem paulo calidius hirsutiusque, multo vero carnosius &mollius existet, putridisque morbis undique tentabitur, etenim humor facile vitium contrahit. Sed dices, Graeci mortuos ἀλίβαντας vocant, quod μηκότι λιβάδει, id est, nihii humecti in se habeant: nam ortus nostri principium calidum &humidum est: quare vivaces erunt ab hac temperie. Respondeo. Cum humidum est pingue, lentum ac copiosum, ad multum tempus calori sufficit.