Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 482
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia etiam notatur facultas simplicis remedii. His cautonibus ad hanc opus: Sit remedium examinandum non mistum, &adhibeatur homini sano, vel simplici morbo occupato. Sit id remedium sincerum, non alia qualitate, quam sua, imbutum: &discerne quid sua vi, quidque per aliud moliatur. Huic si iudicium accesserit, firmior experientia erit: attamen multa iudicium fugiunt, qualia ea quae substantiae essentia consectanea sunt, usui soli exploranda. Quartae remediorum facultati haec quae substantiae seu essentiae singularem proprietatem sequuntur, asscribi solent. Sed haec nec primis, secundis, aut tertiis suus vires acceptas ferunt. quare in Methodo medendi vix locum habent: usu solo compertae. Dicuntur hae occultae, specificae, latentes: ut quod magnes prolectat ferrum: ita venena δηλητήρια. Aspis soporifico veneno in pernicem trahit hominem. ab haimorrhoo demorsis, sanguis undique profluit. à rabido cane hydrophobia. Ita suis quaeque modis in ultima trahunt. Cantharides, vesica; lepus marinus, pulmoni; cerebrum felis, hominis cerebro bellum indixere. adeoque plurima variis modis sunt perniciosa.