Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 481
Unproofread scanNot analysed yet
nam amara expurgant vias, &aperiunt: sequensque astrictio tunc pervadit, &viscera robore afflat. Amara itaque modo alvum deiiciendo, modo urinas provocando, vel menstrua movendo, per se, vel per aliud viscera purgant: haec faciunt, farctu liberando, meatusque expurgando. Et tamen propter strictionem iunctam quadam amara sanguinem sistunt, ut aloe vulneribus indita: tamen hiera suppositoriis addita, hamorrhoides recludit. Quare nec consectarium est, Aloe venarum ora claudit, ergo non aperit: nam multa simul facit, ob diversas vires quibus praedita est. Ita rhabarbarum amarore meatus expedit ab infarctu, &urinam provocat; acrimonia incidit, ac ad excretionem stimulat; stristione sistit. Ita primae &genuinae facultates examinari debent. Hoc sane modo Galeno sat erat quinque libris De Simplicibus, methodum ea examinandi prescripsisse: in quibus ex primis, secundis, ac tertiis pernoscere docet quodque remedium simplex. nam sequentibus sex libris exercitationem solum init praescriptae methodi; ut nimirum ad illam singula examinari debeant. Quare empiritum esse affirmamus, si quis dixerit, Hoc medicamentum vim peculiarem habet sanguinem sistendi, vel calculum frangendi, lac gignendi.