Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 484
Unproofread scanNot analysed yet
Noscet haec is, quem non fugit, quodnam remedium cuique optimum sit, &qua copia, qualitate, tempore, &modo cuique in usum flecti debeat. nesciunt haec, quibus incognita est methodus medendi. Haec docet curandum esse tuto, celeriter, &iucunde. Tuto: ne ladas. recte Hippocrates, μηδὲν εἰκῆ. τύχῃ κῇ πίστεθε. libro De arte ait, μὴ τόλμῃμᾶλλον ἢ γνώμῃ: quod est, ne temeritate potius quam consilto. &Biantes, *Νέει. καὶ τόπ πράττε: sane ἐπισφαλὲς προπέτοια. Cito: sed ne quid temere: nec tamen temere cunctandum. Pulchre olim Cleobulus Lyndius, *βιαμηδὲν πράττεειν, ἄλλὰ καιρὸν γνῶθι: καὶ κινδύνοθε φρονίμως. Iucunde: nec onera remediorum pondere aegros; &sint, ut res fert, iucundissima; alioqui *μη τὰ ἥδιστα, ἀλλὰ τὰ βίλτιστα, ut consulebat Solon: etenim à molli medicina quae consenuisse videbantur resobolescunt. &Hippocrates libro De arte ait, ρασώνῃ μᾶλλον, ἥβίῃ: facilitate potius, quam vi. His suis officiis satifecerit is medicus qui methodo medetur. Est itaque METHODUS MEDENDI, VIAgeneralis, cunctis particula ribus communis, artificiosa, certa &exacta, inveniendi per indicationes &intentiones, quo remedii genere in qualitate, copia, tempore, &utendi modo, morbo cuique sit medendum. Methodus haec omnem curandi rationem ducibus quibusdam absolvit.