Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 485
Unproofread scanNot analysed yet
hi sum Indicationes: quae numerantur sedecim. Est autem Indicatio, rei agendae insinuatio; vel comprehensio rei iuvantis &nocentis. Sed Intentio vel Coindicatio est illud quod non primo, sed per aliud ostendit &admittit id, quod monstrat ipsum indicans. ita vires indicant victum, &missionem sanguinis admittunt: sic atas, sexus, consuetudo. Contraindicatio est quod impedit primo, quod ab indicatione suggeritur: ut fracta virtus venae sectionem prohibet aut moderatur, quam indicatio ab affectu interdum suadet. Haec est series Indicationum. Sumitur indicatio. 1. Ab affectu contra naturam: hoc est à morbo, causa morbifica, &symptomate. A temperie totius corporis aegri. A parre morbo obsessa. Ex viribus aegri. Ab aëre ambiente. Ab aetate. A consuetudine. A peculiari cuiusque natura. A sexu: mas, an foemina.