Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 488
Unproofread scanNot analysed yet
Morborum etiam sedem ostendunt actiones laesae: &quae excernuntur; nam aut sunt particulae afflictarum partium, aut quid in ipsis contentum, aut excrementa: partibus adnata: propria symptomata: causa praecedentes: color: tumor: doloris species, &magnitudo: quae laedunt, &iuvant: partium societas. Lum ex his deprehensa fuerit pars aegra. distinguendum erit num ex se, vel ex alterius partis consensu aegrotet. Consensu ex triplici causa trahitur: generis similitudine, operis societate, &vasorum communione. Cum pars primario affectu laborat, eius affectio nihil intermittit: nec increscente alterius partis affectu augetur, sed quovis etiam alio mitescente perseverat: ac illi accommodata praesidia iuvant. &examina partem quae in suspicionem venit ex lege symptomatum. Ad suspicionem consensus facit vicina pars aegra, &eidem usui dicata, &quod praedicta societate cognata sint. Observandum ut primum examen ineatur ab illo symptomate quod aegro maxime in querela est: vel quod ex natura praesentis temporis, regionis, atatis, &temperiei suspicabimur maxime fatigare aegrum.