Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 489
Unproofread scanNot analysed yet
Vel, ab illo incipe, cuius suspicio adest, ex rebus praegressis enata. Vitimo si iam ex morbo laboravit, de eo eiusve affini metus erit. His adde res naturales, &alia quaedam; quae alibi fuse enarravi. Morbo deprehonso, ei decernatur contrarium remedium: nam cuncta pereunt à suis contrariis; quemadmodum à similibus servantur. Vnicuique autem rei, unum tantum est contrarium. Quare tot erunt remedia, quot morborum ideae. affectus autem alii simplices, alii sunt compositi: ergo &talia remedia erunt. Implicantur affectus varie, ut alibi diximus. In implicitis affectibus vide quot morbi, causae, &symptomata sunt consociata: dein, num is morbus per se, vel alterius consensu enatus sit: nam qui per se, si auferatur; alter, eius soboles, ultro cedet. Tandem speciem morbi notabimus. Vitimo, si impliciti fuerint contrarii, urgentiori validiora auxilia adferemus: &aliae indicationes consulendae, num haec admittant. Sed deprehensis affectuum naturis implicitorum, tria ut bene curentur observabimus, ordinem, &tempus medendi Lib. Metho. 1. Ex 3. Metho. De primae