Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 490
Unproofread scanNot analysed yet
Indicationis rima patte, quae ab affectu norboso, Methodus in affectibus implicitis. &remedii quantitatem. Ordo debetur implicitis, ut noscamus à cuius affectus debellatione sit exordiendum. Tempus vero medendi, &remedii copia simplicibus etiam affectibus debentur. Ordinis tecmarsin huic regulae fere inclusimus: Concurrentibus multis indicationibus, exordiendum ab ea est, quae caeteras vincit: vel sine qua nihil effici potest: (ita causa morbi primum excidenda quam morbus; &inter causas ilico externa, dein antecedens, mox continens:) vel à qua omnia symptomata dependent. si haec usum non habent, cunctis affectibus implicitis temperatione quadam remediorum studebimus. hoc olim exemplis demonstravi. Haec de ordine: iam de tempore exhibendi. Vt genus remedii venamur ex affectus genere, ita tempus administrandi remedii intelligitur ex temporibus affectus: nam affectus per sua tempora mutatio, remedii faciem mutat. ita ineunte phlegmone reprimimus frigore stricto: ea vero consistente, digerimus calidis. Iam de quantitate. Quantitas qua remedium in usum duci debet, affectus quantitate indicatur; nam illi respondere debet) ut intelligamus quo gradu recessus, mole, quoties, &quandiu adhiberi debeat. Sed unde magnitudinem affectus noscemus? ex symptomatum by G matum vi, natura aegri, quantum ex his mutata, &ex rebus non naturalibus. Sed estne tutum integro affectui remediari valido remedio: an potius sensim agendum? 1. In levioribus malis par remedium, universim morbum submovens, ex usu erit: nam leve erit. 11. In extremis &periculosis morbis ineuntibus, valentissimum adferatur remedium. 111. Morbi mediocres, sensim blandeque pellantur mediocribus remediis.