Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 497
Unproofread scanNot analysed yet
&una videndum quis iungat se affectus; ut si febris, frigidis pharmaca temperabimus. Qua copia humor purgandus, (hoc est, Quantum. quanto pharmaco opus sit) dicet affectus quantitas, &locus in quo morbificus humor situs est: nam alvo debentur lenia; uenoso generi mediocria; habitui corporis maxima pharmaca. Verum hac quantitatis &situs cognitio humoris morbifici, non exacte pharmaci adhibendi quantitatem, qua in usum flecti debeat, demonstrant: verum circumstantiae, de quibus mox, hoc una definient. Copia deprehensa, decernendum quo Quindo. tempore sit purgandum. Hoc intelligemus ex materiae morbificae mitigatione, &ex eius impetu, anni tempore, &morbi die. Cocta materia purgetur non cruda. Sed quadam materia est pepasmi expers; eaque duplex: Vna segregata à concretione sanguinis, ut in catarrhis, ictero, dysenteria quadam, colico dolore, &in hydrope, aqua: haec illico excludenda: Altera, quae vitium fecit corruptione propriae substantiae, ut succi turgentes, pestiferi, &cancrifici. haec etiam est pepasmi nescia. Pepasmi difficultas consistit in materiae contumacia, meatuum angustia, &naturae infirmitate. Sed estne purgandum ineunte morbo?