Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 498
Unproofread scanNot analysed yet
Sane, si purgationis eget corpus purgationi iam paratum; hoc est, ingluviei expers, non μεγαλόσπλαγχνον, nec incendio flagrans, aut phlegmone interna occupatum, urina ab aestuanti rubore libera. Nam opus est ut corpora purganda, fiant meabilia. Sanè triplici cautione opus est ad omnem purgationem: meatuum libertate, materiae praeparatione, &naturae vi: nam haec reddunt corpora εὖροα, faciuntque ne fiat via vi, sed ut sine offensione partium, placide inoffensoque cursu humor ad exclusionem feratur; utque naturae expellenti, &remedio trahenti cedat. nam ut sunt coctionis, ita tantum purgationis gradus esse debent. Si haec absint, aeger damnis augebitur: cum nec naturae expellenti, nec pharmaco trahenti cedet: ut si sit materia lenta, &non separata. siacris, temperetur, ne rodat vias. Tenuis materia si cocta, dby cocta, excludatur; si cruda, in crassitiem coquatur; si crassa sit materia cruda, coctione attenuetur. Praeparatio (quae dicata est qualitati materiae) peragitur calidis, frigidis, incrassantibus, attenuantibus. Nam etiamsi cocta sit materia, &non rite praeparata, ante purgationem paranda erit: ut crassa, quamvis cocta, attenuanda. Sin sit coctionis expers, &segregata à sanguine, ilico purga.