Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Temperamentum ingenitum ex multis causis mutari: &ex quibus. IPPOCRATES, ut monet Galenus, dicit, spectandum esse ad temperamenta recte dignoscenda, ex quibus in quae sint factae mutationes. Fit enim non raro, ut praesens nota prioris temperamenti sit, non illius quod nunc est. Vt si quis annos natus sexaginta densopilo fuerit, non inde calidus jam esse censebitur, sed quod talis fuerit. consistunt enim pili antea geniti, modo herbarum vere enatarum, quae nonnunquam astate aestate perseverant.