Latin
CAPUT VII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, si valentem habeant originem à primo ortu, perennant, ritu earum herbarum quae radices in terram valentes egerunt. Igitur videndum ex quibus in quae facta sint mutationes. etenim humanum corpus omnium iniuriis expositum est, unde &assiduo harum appulsu mutationibus redditur obnoxium. Inde &Hippocrates recte dixit; qualis aër, talis spiritus: quales spiritus, tales humores: quales humores, tales partes solidae; &tale totum corpus. Vbi ergo spiritus nostri corporis incalescunt vehenentius, ut à vini liberaliore potu, usu calidorum aesculentorum ac poculentorum, sensim afficit humores: hinc calor ad solidas partes prorepit, unde &humores à pristino statu dimoti, obtritis frigidorum elementorum portiunculis ac ad calorem promotis. aliam induunt temperamenti formam, pristina spoliata. Vt si sanguis primum dominium obtinuerit in congenitis humoribus. iam aestu torrefactus in bilem abeat, bilisque nimia torrefactione in melancholiam. Vnde Hippocrates scripsit: Quibus iuvenibus profusior est alvus, iis senescentibus contrahitur: &quibus in adolescentia fuit astricta, affecta aetate solvitur. Quod tunc bilis mitior pituitescat; &vetus alvi infirmitas ab aestu, temperamenti mutatione sanetur. Attamen congenitum temperamentum, quod nobis ex congenerantibus humoribus, qui in semine erant, agnatum est, plane mutari nequit: in partibus enim solidis vis temperamenti fovetur: (hoc genuinum temperamentum:) quae solida partes ex semine ortum ducunt.