Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 500
Unproofread scanNot analysed yet
Si pauci &crudi, ocium agant. naturae enim cedent. Sin copia luxurient, utrumque malum erit; purgare crudos, &discrimen ab aucto morbo expectare. Vita ergo maius malum. Quid ages? Si purgatio plus incommodi, quam inde utilitas commodi videatur allatura, supersedendum. Sin vehemens influxus periculum minetur, purgetur, si purgatione eget. Vitimo, perpende num valida flagret febris; nam illa reformidat hanc vim: sin ignavescat, licet. ita videtur ambigua quaestio haec dirigi posse. Praeterea Tempus veris &autumni, hisque similes dies purgationi sunt apti. Austrina aura fundit corpora &succos. Aer serenus securior purgationi.