Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 499
Unproofread scanNot analysed yet
Coctio autem (quae formam respicit materiae) secernit bonum ab inutili: id fit à calido nativo. hoc ergo erit erigendum, &calor praeter naturam fugandus. Videndum itaque quo modo coqui materia debeat, &quae sit totius corporis temperies. Dein, ad rite purgandum ineunte morbo, humorum motus &quies erit perpendendus. Ruunt illi bifariam: vel circamfluunt per corpus totum, efferi hospites, nulli parti grati; aut in unam partem feruntur. Priores ilico excludendi; nam initio morborum turgent. Si in unam partem ferantur, necdum consederint istio, purgandi. eodem modo si iamiam succus fluxurus sit, &ob aliquam causam venam pertundere non licet, &,si vires, aetas, tempus renuant phlebotomiam, purgabimus. ita fiet revulsio, &motus continebitur morbifici humoris. Quodsi parte considens materia, loco sit mobilis, purgari poterit: at membro altius concepta, renuit pharmaciam; &,si praescribatur, praedium humidi primigonit elidet. Quare materia cruda, restagnans, sempor coctionem expectet: nam citra periculum cunctatur, dum partim coquatur, partimque expellatur. Tandem nota num pauci vel plurimi adsint humores; &num validi morbi pericula minentur.