Latin
HOCITAQUE MODO CAUSAM
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 504
Unproofread scanNot analysed yet
Haec iunctim nonnunquam locum ac usum habent, ubi una cacochymia &plethora premunt. tunc à phlebotomia auspicanda curatio: modo ventriculi vel venarum primarum vitio, malum obortum non sit. Phlebotomiae ut recte usus ineatur, quatuor notari debent: Affectus; Locus per quem sit evacuandus sanguis; Circumstantiae; &Instrumentum. PRIMO IN AFFECTU OBSERVABIMUS, Quis, Quantum, &Quando. Quis itaque is affectus, in quo emittetur sanguis? Is erit magnus iam, vel mox futurus: nam imminentes arcentur, quibus praesentes curantur. Magnus est, sua natura, ut phlegmone; vel symptomatum vehehentia, ut parotide iuvenis; aut causae immanitate, ut senes ex febre: sive pars quia princeps est morbo obsessa. Ita magnus morbus, qui vehementer &non diu affligit, Phlebotomiam evocat. Inde Hippocrati quatuor sunt causa mittendi sanguinis. Inflammatio, metastasis, dolor, &obstructio: omnes maximorum morborum auctores. &nihil est quod aeque haec pericula accersere solet ac plethora: quae sane peculiariter vena secta acciditur. Pax ergo sic à sectione venae, ubi corpus cruditate obsidetur.