Latin
HOCITAQUE MODO CAUSAM
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 505
Unproofread scanNot analysed yet
In anniversariis morbis plethoricis imminentibus, &in solemni evacuatione sanguinea suppressa, &in pleno victu, tuto &prudenter phlebotomia in usum ducitur. Quantum emittendum sit, docebit Quantum. quantitas affectus, &plethora, tum vires aegri, &aër. Magnus affectus postulat ut magna copia evacuetur: hic enim non tam interest qualem detrahas, quam qua copia. Tractavi hic aegrum, qui ex pleuriti. Historia. de utriusque lateris acerbe laborabat: extraxi una vice illi plus quam quatuor libras sanguinis, evasit S. Dei beneficio. hic Libitinae ab omnibus sacer habebatur. Avicenna asserit corpori esse libras vigintiquinque sanguinis, &septendecim effundi posse uno die, citra perniciem. Galenus sex libras eduxisse videtur. Haec, si plethora adsit, foeliciter. Propterea vires diximus observandas, ad copiae ambitum deprehendendum. Hoc scripsit Hippocrates. ubi ait, Cuiusmodi natura fuerit eius qui perferet, pro eo ac decet faciendum. Quasi dicat, quantitas non ex magnitudine sola affectus, sed &ex aegri accipi debet natura communi, propria, &ascititia, in temperamento, habitu, &venarum amplitudine, humorum dominatu, consuetudine, &diaeta: adde aëris temperiem, quae iam, &quae mox futura. Copia trahendi sanguinis ob varias syndromas Indicationum non facile dignoscitur: sed his praeceptis proxime captatur.