Latin
VT HAEC REPETAM BREVITER
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 516
Unproofread scanNot analysed yet
Et tunc solum his utemur, cum pars, ne putrescat, à mole materiae periclitatur, &maxime os. Dein modus urendi compertus sit ex morbi idea: cavendo à nervis, &arteriis. ut in scrophulis colli. Caeteraque quae alibi scripsimus de his remediis, observentur. His usus à revulsione &derivatione, inclinato morbo, viribus adhuc vegetis. Hactenus de cunctis causis morbificis: iam de morbis qui à causis enati erant. Causis itaque evictis, si morbus perennarit, cum eo bellum erit. Morbi, ut diximus, in partibus stabulantur quot ergo modis illae vitium faciunt, totmorbi. Partes, sunt similares; vel organicae, certis muniis dicata: unde varie vitiabuntur. Similarium sanitas est symmetria qualitatum; organicarum, recta formatio. unde morbi similares, &organici. Sed quia similaribus &organicis partibus communis est iunctio ex natura lege: huius solutio, erit communis utrisque morbus. Et cum hi interdum concurrant, quartum morbi genus, compositum, surget.